Liber Judicum*

Caput 5: Versus 10

Qui propria voluntate.De quibus dicitur,qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam,etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes.Qui ascenditis super nitentes asinos.ADAM.Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta,etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animae datum est. Interiori homini dicitur:Qui ascendit super jumentum,id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum.
(* Traductions européennes)